II. 2. Manum admoventi fortuna est imploranda. lxxxi

Τὰν χεῖρα ποτιφέροντα δεῖ τὰν τύχαν ἐπικαλεῖν, id est Manum admoventi fortuna invocanda est. Admonet adagium ita fidendum esse divino auxilio, ut nihilo segnius, quantum in nobis est, etiam ipsi nostra adnitamur industria ; alioqui non adjuturos superos inertium ac desidiosorum vota. Quemadmodum eleganter scripsit Alexander Hegius, primus pueritiae meae doctor haudquaquam poenitendus  :

Solas jure Deus preces,

Quo nemo magis impiger

Aut infestior otio,

Aversatur inertium.

Plutarchus in Apophthegmatis Lacedaemonicis refert apud eam gentem deos deasque omneis hastatos fingi solere, Venerem etiam ipsam armis indutam, tanquam ne illi quidem otium agant, sed bellicis studiis exerceantur : Addunt, inquit, et proverbium :

Τὰν χεῖρα ποτιφέροντα τὰν τύχαν καλεῖν,

id est

Manum admoventi sunt vocanda numina.

Aeschylus apud Stobaeum :

Θιλεῖ δὲ τῷ κάμνοντι συσπεύδειν θεός,

id est

Huic, qui laborat, numen adesse assolet.

In eandem sententiam Pindarus in Nemeis : Πρὸς ἄκρον ἀρετᾶς / ἦλθον, οἵ τε πόνων ἐγεύσαντο, σὺν θεοῦ δὲ τύχῃ, id est Ad summum virtutis apicem pervenerunt, qui gustarunt labores, non autem sine dei fortuna. Proinde nec ita fidendum industriae, ut divinam opem negligamus, nec ita rursum pendendum ab illa, ut nostrum praetermittamus officium. Allusisse videtur huc Aeschylus in Persis :

Ἐγὼ δέ που Διὰ μακροῦ χρόνου τάδ᾿ ηὔχουν ἐκτελευτῆσαι θεούς.

Ἀλλ᾿ ὅταν σπεύδῃ τις αὐτός, χὠ θεὸς συνάπτεται,

id est

Plurimo jam tempore a deis

Optaveram, haec ut dextra conficerent mihi. At

Ubi vigilas ipse, dii quoque admovent manum.

Refertur ex eodem :

Φιλεῖ δὲ τῷ κάμνοντι συσπεύδειν θεός,

id est

Adesse gaudet, sed laboranti, deus.

Nonnulli, quorum est Suidas, adagionis originem ad apologum referunt. Rusticus quidam, cum plaustrum haereret in lama, otiosus invocabat Herculem. At ille aestans : Admove, inquit, manum rotae ac stimula boves, itaque deum invoca  :

Τὴν χεῖρα προσφέροντα τὸν θεὸν χαλεῖν.

Index Adagiorum