Adagiorum Chiliades

Adagium 1180

II. 2Simul sorbere et flare difficile.lxxx

Tranio servus apud Plautum in Mostellaria objurgatus est ab hero, quod non maturius redisset. Cum ille se aliubi fuisse diceret nec simul apud herum esse potuisse et illud, quod jussus fuerat, peragere,

Si voles, inquit, verbum hoc cogitare,

Simul flare sorbereque haud factu facile est.

[Most.] Commode utemur hoc adagio, si quando significabimus negotia quaepiam id genus esse, ut pariter ab iisdem tractari non queant : veluti si quis conetur simul et literis et voluptatibus vacare, simul amoribus et parcimonia indulgere, simul uxori studiisque satisfacere, simul et poeticis et theologicis studiis operam dare, simul et mondo servire et Christo ; quemadmodum fieri non potest, ut quis eodem in tempore sorbeat hausto spiritu et flet emisso halitu. Affine videtur huic adagio dictum illud Evangelicum : Nemo potest duobus dominis servire. [Luc., 16, 13] Nemo potest Deo servire et Mammonae. Item illud Phocionis ad Antipatrum : Οὐ δύνασαί μοι καὶ φίλῳ χρῆσθαι, καὶ κόλακι, [Adul. Amic., 64c] id est Non potes me simul et adulatore uti et amico. Ad haec senarius ille, qui falso Senecae inscribitur :

Amare et sapere vix deo conceditur.

Quodque ait, Terentium imitatus, Horatius :

Nihilo plus explicet, ac si

Insanire paret certa ratione modoque.

[Serm., II, 3, 270] M. Tullius Philippica XI : Duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore, sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. [Phil.]