I. 2. Muti magistri. xviii

Quod modo retulimus, usurpavit et A. Gellius atque huic alterum quoddam diversum adjecit. Quoniam, inquit, vocis, ut dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem. Mutos magistros libros sentiens, qui loquuntur quidem nobis, ut apud Platonem ait Socrates, sed dubitanti non satis commode respondent. Nec illepide profecto literae muti vocantur praeceptores, propterea quod mutorum est non voce, sed nutibus signisque loqui. Itidem et libri notulis quibusdam et significantibus figuris nobiscum fabulantur. Quemadmodum enim voces, sensorum animi velut εἴδωλα quaepiam sunt auctore Aristotele, sic literarum figurae, vocum simulachra quaedam recte dicuntur. Neque mirandum, si quidem ἀρχέτυπον illud pectoris exemplar efficacius repraesentat ac transfundit affectus animi quam alterum illud, quod non rem ipsam, sed imitationem imitatur. Neque illud temere quaeri solet a multis, utrum sit ad eruditionem comparandam conducibilius ζώσῃ φωνῇ χρῆσθαι ἢ τοῖς ἀφώνοις διδασκάλοις, hoc est plusne conferat lectio an auscultatio. Et habet res utraque sua quaedam peculiaria commoda ; nam ex libris tum eruditiora ferme sunt quae discuntur, tum plura. Tantum enim quisque discit, quantum ingenii celeritate consequi, memoriae fidelitate complecti potest. Adde quod hi praeceptores nunquam gravantur operam suam nobis impertire. Atque horum ut uberior, ita paratior copia. Accedit huc otium illud et cogitationis secretum. Licet pressius inspicere singula, licet retractare, licet expendere. At e diverso minore jactura tum ingenii tum oculorum tum valetudinis constant, quae a praeceptore disserente percipimus, maxime si is dicat, quem et miremur et amemus. Deinde insidunt altius animo et haerent tenacius et occurrunt promptius. Quare consultum erit alterum studii genus cum altero conjungere, et ubi vivae vocis erit copia, libentius auscultare quam legere, si modo mediocri sit eruditione quem audis. Ubi non erit, libenter quasi non minus operae precium facturus sis, ad libros confugere, sed optimos. Denique ut illud quoque adjiciam : ea figura libri dicti sunt muti magistri, qua M. Tullius legem appellat mutum magistratum, magistratum legem loquentem, et qua Plutarchus poesim appellat picturam loquentem et picturam mutam poesim.

Index Adagiorum