II. 2. Quae sub alis sunt. lxxix

Αἱ ὑπὸ μάλης πράξεις, id est Facta subalaria, proverbiali figura dixisse videtur. Plutarchus in commentario, quod inscribitur Quo pacto sit dignoscendus adulator ab amico : Πόνου, inquiens, καὶ σπουδῆς ἁπάσης ἀπολειπόμενος, ἐν ταῖς ὑπὸ μάλης πράξεσιν ἁπροφάσιστός ἐστιν, id est Ad laborem et res honestas segnis, in his rebus, quae sub ala fiunt, nihil recusat. De adulatore loquitur ad honesta officia tum pigro, tum inutili, ad voluptuaria ministeria prompto : videlicet ad scortum cum fide adducendum, ad comparanda opsonia, ad instruendum convivium. Equidem opinor ob id adulationi sub alis sedem datam esse, quod hae corporis parteis titillationem praecipue sentiant, sive ob cutis tenuitatem, sive quod insolitus nobis earum contactus partium, sive quod is locus venulas habeat, quibus frictu calefactis ejusmodi nascatur delectatio. Aristoteles sectione XXXV, problemate II, indicat sub alis potissimum ac sub pedum vestigiis fieri titillationem, conjectans in causa esse vel quod ibi cutis sit mollior, vel quod contactus sit insolens, quod idem usu venit in auribus. Quid autem aliud est adulatio, quam aurium pruritus quidam et gargarizatio ? Unde Lucianus in dialogo quodam Charontis, Menippi et Mercurii philosophum quempiam omnibus exuens vitiis : Ἓν ἔτι τὸ βαρύτατον ὑπὸ μάλης ἔχει. Τί, ὦ Μένιππε ; Κολακίαν, ὦ Ἑρμῆ, πολλὰ ἐν τῷ βίῳ χρησιμεύσασαν αὐτῷ, id est Unum quiddam adhuc sub alis gestat, quod est omnium gravissimum. Quidnam, Menippe ? Adulationem, Mercuri, quae illi plurimum attulit emolumenti in vita. Nisi si quis malit ὑπὸ μάλης ita dictum, ut alibi Lucianus dixit ὑπὸ κόλπου, id est sub sinu, significans eum Veneris usum, qui non vacat turpitudine. Nam oscula, quaeque supra sinum fiunt, utcumque cum honestate possunt cohaerere, caeterum infra sinum οὐδὲν ὑγιές.

Index Adagiorum