II. 2. Cinclus. lxxviii

Κίγκλοι, id est Cincli, rusticano proverbio dicebantur praeter modum pauperes, quibus neque domus esset, neque quidquam, quod suum possent dicere. Qualem Catullus describit Furium, cui neque villula fuerit, neque domus, neque arca. Cinclus enim avis quaedam est imbecillis atque invalida, ita ut non possit ipsa sibi proprium nidum parare, proinde ova nidis supponit alienis. Unde et rustici verterunt in adagionem, ut mendicos et errones cinclos vocent. Auctor Aelianus libro De natura animantium duodecimo. Quod genus homines Graeci ἀνεστίους vocant, hoc est expertes penatium. Suidas tradit cinclum avem esse maritimam, gracilem nulloque ferme corpore, cui peculiare sit clunium pennas subinde movere, unde et nomen additum σεισοπυγίδι, nimirum ab agitatione caudae ; eam proverbio fecisse locum, quo Menander sit usus in Thaide :

Πτωχότερος εἶ λεβηρίδος καὶ κιγκάλου,

id est

Mendicior leberide atque cincalo.

Hinc κιγκλίζειν dici pro eo, quod est commoveri et obstrepere.

Index Adagiorum