II. 2. Lydius currus. lxxvii

Λύδιον ἅρμα, id est Lydius currus. Hoc scommate notabantur, qui in certamine quopiam longe caeteris essent inferiores. Et Παρὰ Λύδιον ἅρμα θέεις, id est Juxta Lydium currum curris. Plutarchus in libello, quem inscribit De dignoscendo assentatore ab amico : Τὸν δὲ κρείττονα τρέμει καὶ δέδοικεν, οὐ μὰ Δία παρὰ Λύδιον ἅρμα πεζὸς οἰχνεύων, ἀλλὰ παρὰ χρυσὸν ἐφθόν, id est Caeterum superiorem metuit ac veretur, non hercle ad currum Lydium pedes ingrediens, sed ad aurum purum. Refertur adagium a Diogeniano. Quidam ad Pelopem Lydum referunt, qui suo curru vicerit Oenomaum socerum, in quibus est Gregorius Nazianzenus, sic usurpans, ut dicat se tanto esse inferiorem eximiis Basilii virtutibus, quantum pedes abest a Lydio curru. Effertur et ad hunc, ut dixi, modum paroemia : Παρὰ Λύδιον ἅρμα θέειν, id est Praeter Lydium currum currere, aut juxta Lydium currum, ut pedes intelligatur certare cum Lydio curru velocissimo, quod quidem certamen nimis inique comparatum videatur. Achilles apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi pedestri cursu certat cum quadriga et vincit. Plutarchus in vita Niciae e Pindaro allegat : Οὐ γὰρ μὰ Δία, inquit, παρὰ Λύδιον ἅρμα πεζὸς οἰχνεύων, ὥς φησι Πίνδαρος, id est Non enim per Jovem juxta Lydium currum pedes incedens, ut inquit Pindarus. Herodotus libro primo tradit olim Lydios prae caeteris equitatu valuisse nec aliter fere nisi ex equis pugnare.

Index Adagiorum