II. 2. Lupus circum puteum chorum agit. lxxvi

Λυκὸς περὶ τὸ φρέαρ χορεύει, id est Lupus circum puteum chorum agit. In eos dicetur, qui sumpta inaniter opera spe sua frustrantur. Aiunt enim lupo morem esse, ut si quando sitiat, nec tuto se possit demittere, circum puteum oberret frustra inhians aquae, quam non possit contingere. Sunt qui paroemiam inde ductam existiment, quod aliquando veniat usu, ut lupus pecudem aliquam aut hominem insectetur ; qui posteaquam se in puteum quempiam altiorem metu demiserit, obambulat ille velutique saltantium in modum in orbem circumagitur praedae cupiditate, qua tamen potiri non queat. Plutarchus in commentario, cui titulus Quomodo possit adulator ab amico dignosci : Ὧι χρώμενοι προσαπολλύουσιν αὐτούς, τὴν περὶ τὸ φρέαρ ὄρχησιν ἀτεχνῶς ὀρχούμενοι, id est Qua qui utuntur, se ipsos quoque in perniciem adducunt, re vera saltationem illam circum puteum saltantes. Loquitur autem de dicacitate intemperanti et virulenta, qua fit, ut nec illis quicquam utilitatis adferamus, in quos dicimus, et nobis ipsis maximum malum conciliemus. Refertur adagium a Zenodoto, Suida, Diogeniano.

Index Adagiorum