II. 2. Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus . lxxii

dederit, salvus erit

Aelius Lampridius in vita Alexandri Severi : Idem, inquit, addebat sententiam de furibus notam, et Graece quidem, quae Latine hoc significat : Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit. Quae Graece talis est :

Ὁ πολλὰ κλέψας, ὀλίγα δούς, ἐκφεύξεται,

id est

Qui multa tollit, pauca dat, servabitur.

Admonet adagium id, quod nostris quoque temporibus vulgo factitant fures non omnino stupidi : non nisi magnis praediis injiciendam manum, ut supersit, quo judicem, si forte sit opus, corrumpant atque exoculent. Caeterum qui parva tollunt, deprehensi pendent, utpote quibus nihil sit, quod impertiant praefectis.

Index Adagiorum