Adagiorum Chiliades

Adagium 1171

II. 2Nova Hymettia, Falerna vetera.lxxi

Macrobius libro Saturnalium septimo : Cur, Disari, mel et vinum diversis aetatibus habentur optima ? Mel, quod recentissimum, vinum, quod vetustissimum. Unde est et illud proverbium, quo utuntur gulones : Mulsum, quod probe temperes, miscendum est novo Hymettio, Falerno vetulo. [Sat.] Quod adagium non videmus, ubi nobis possit usui esse, sed tamen adscripsimus, ne nihil omnino de popinis mutuati videremur. Nisi forte placeat eo torqueri, ut dicamus e diversis rebus quaedam optime conflari.