I. 2. Viva vox. xvii

Viva vox olim dicebatur non scripta, sed ab ipso pronuntiantis ore percepta quasi vivida atque efficax. Nam viva nonnunquam dicuntur quae nativa sunt, non facticia, ut vivo de marmore et vivoque sedilia saxo. Inest autem rebus nativis nescio quid gratiae genuinae, quod ars nulla queat imitatione consequi. Porro scriptura vox quaepiam est, sed quasi facticia veraeque vocis utcumque imitatrix. Deest actus motusque, hoc est vita. Siquidem actio, ut auctor Fabius, orationis quasi vita est. Rerum inventio ossium instar est, ordo nervos imitatur, elocutio carnem, cutem coloremque. Memoria spiritus vice fungitur, quibus omnibus accedit pronuntiatio velut motus quidam vitalis. Nullum enim certius argumentum vitae quam motus. Unde et flumina viva dicuntur, et argentum vivum. Contra mortua quae torpent languentque. Cicero libro Tusculanarum quaestionum secundo : Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius, praecipueque praeceptoris. Idem ad Atticum libro secundo : Ubi sunt nunc qui aiunt ζώσης φωνῆς ? Quanto magis vidi ex tuis literis quam ex illius sermone, quid ageretur. Porro quod Cicero protulit abruptum ac mutilum, hoc quidam supplerunt de suo ad hunc modum : ζώσης φωνῆς μείζω ἐνέργειαν εἶναι. Plinius junior in epistola quadam ad Nepotem : Praeterea magis, ut vulgo dicitur, viva vox afficit. Nam licet acriora sint quae legas, altius tamen in animo sedent quae pronuntiatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis adfigit. Seneca epistola quinta : Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit. Divus Hieronymus in praefatione generali : Habet nescio quid latentis energiae viva vox et in aures discipuli de doctoris ore transfusa fortius sonat. Hactenus ille. Unde celebratum illud Aeschinis, de Demosthene : Τί δέ, εἰ αὐτοῦ θηρίου ἠκηκόειτε, id est Quid autem si ipsam audissetis beluam ? Et illud : in scriptis Demosthenis magnam Demosthenis partem abesse.

Index Adagiorum