II. 2. Syracusana mensa. lxviii

Συρακουσία τράπεζα, id est Syracusana mensa, praelauta atque opipara dicebatur. Syracusani enim, ut erant olim opibus florentissimi, ita voluptatibus ac deliciis addictissimi. Lucianus in dialogo Simyli ac Polystrati : Καὶ τράπεζαι, inquit, ὑπὲρ τὰς ἐν Σικελίᾳ, id est Ac mensae Siculis lautiores. Athenaeus libro duodecimo : Διαβόητοι δέ εἰσιν ἐπὶ τρυφῇ καὶ αἱ τῶν Σικελῶν τράπεζαι, id est Celebres sunt ob delicias et Siculorum mensae. Addit ex Clearchi auctoritate Siculos dicere apud se mare quoque dulce esse, quod gaudeant eduliis, quae mare porrigit. Meminit Siculae mensae Diogenes in epistola quadam ad Aristippum, item Aristides in Pericle. Denique Strabo libro sexto et haec aliaque plura commemorat. Plutarchus in vita Niciae ex Diphilo refert :

Παχύς, ὠνθυλευμένος, στέατι Σικελικῷ,

id est Pinguis et abdomine Siculo stercoratus, sive saginatus ; quod miror, quare Latinus interpres vertendum putarit delibutus, cum ὄνθος significet stercus bubulum, utilissimum agrorum laetamen. Plato in epistola quadam ad propinquos Dionis negat sibi felicem illam vitam, in Siculis Italicisque mensis ac reliquis voluptatibus sitam, unquam placuisse. De Syracusanorum luxu meminit et Aristoteles in Politia ejus gentis, addens Dionysium minorem nonnunquam ad nonagesimum usque diem ebrium perseverasse atque ob eam rem caecutientibus ac vitiosis oculis fuisse. Narrat Theophrastus apud Athenaeum amicos illius et compotores in conviviis adsimulare solitos non videre sese vel cibos vel calices appositos, videlicet ad eum modum adulantes regi caecutienti ; unde Διονυσοκόλακες sunt appellati. Apud eundem Aristophanes ἐν Δαιταλεῦσιν :

Ἀλλ᾿ οὐ γὰρ ἐμάθετε ταῦτα ἐμοῦ πέμποντος, ἀλλὰ μᾶλλον

Πίνειν, ἔπειτ᾿ ᾄδειν κακῶς, Συρακουσίων τράπεζαν

Συβαρίτιδάς τ᾿ εὐωχίας,

id est Atqui haec quidem me duce non didicistis, verum bibere potius, deinde male canere, Syracusanorum mensam Sybariticaque convivia. Item Plato De rep. libro tertio : Συρακουσίαν δέ, ὦ φίλε, τράπεζαν καὶ Σικελικὴν ποικιλίαν ὄψου, ὡς ἔοικας, οὐκ αἰνεῖς, id est Syracusanam, amice, mensam et Siculam in obsoniis varietatem non videris approbare. Athenaeus libro decimo quarto citat Cratinum, qui praelautam culinam ac bene fumantem ac suaviter olentem describens, ita loquitur :

Οἰκεῖ τις, ὡς ἔοικεν, ἐν τῷ χάσματι

Λιβανωτοπώλης ἢ μάγειρος Σικελικός,

id est

Habitare mi hoc videtur aliquis in specu,

Qui thura odora vendit, aut Siculus coquus.

Apud eundem mox Aristophanes quoque laudat Siculos coquos ut arte condiendi praestantes. Verum his temporibus Siculi frugalitatem Hispanicam et Italicam sic imitantur, ut propemodum superent, hujusque proverbii gloriam plane perdiderunt. Quanquam Athenaeus in Dipnosophistis inter opiparas mensas etiam Italicas recenset. At his sane temporibus priscam illam frugalitatis laudem sibi vendicarunt, quemadmodum et Graeci ad pristinam illam temulentiae gloriam postliminio redierunt. Unde Faustus Andrelinus Foroliviensis, poeta non solum laureatus, verum etiam regius atque etiam, si diis placet, regineus, vetus congerro meus, qui plus quam triginta jam annos in celeberrima Parisiorum Academia poeticen docet, in carmine, quod De pavimento Parisiensi inscripsit, adagionem in Anglos derivavit :

Mensa, inquiens, Britanna placet.

Et haud scio, unde natum sit hoc vulgatissimum apud Gallos proverbium, ut cum hominem vehementer cibo distentum velint intelligi, dicant : Tam satur est quam Anglus. Verum iidem, ut illis attribuunt πολυφαγίαν, ita nobis πολυποσίαν adscribunt.

Index Adagiorum