Adagiorum Chiliades

Adagium 1166

II. 2.Sybaritica calamitas.lxvi

Συβαριτικὴ συμφορά, id est Sybaritica clades. Stephanus tanquam proverbium notavit. Porro, quemadmodum Sybaritae perierint, idem narrat ad hunc modum. Oraculum hujusmodi acceperant :

Εὔδαιμον Συβαρῖτα, πανεύδαιμον σὺ μὲν αἰεί,

Ἐν θαλίῃσι θεῶν τιμῶν γένος αἰὲν ἐόντων.

Εὖτ᾿ ἂν δὴ πρότερον θνητὸν θείοιο σεβίζῃ,

Τηνίκα σοι πόλεμός τε καὶ ἐμφύλιος στάσις ἥξει,

[Ethn., Meineke p. 589 « Σύβαρις »] id est

Felix, omnino felix, Sybarita, futurus,

Dum rebus laetis venerabere numina divum.

At simul atque illis mortalis homo anteferetur,

Tum veniet bellumque tibi atque domestica turba.

Evenit deinde, ut Sybarita quispiam servum loris caederet in agro, qui cum ad numinis aram confugisset, nihilo minus persequente domino caedebatur. Quod, ubi vidit sibi nihil profuisse numinis reverentiam, protinus ad monumentum patris herilis confugit, atque ibi demum religione commotus herus destitit a caedendo, itaque juxta dei responsum a Crotoniatis eversi sunt Sybaritae. Aelius Lampridius in vita Heliogabali scribit eos eodem anno periisse, quo missum ex oleo et garo reperissent, quem ob id Sybariticum vocabant, ut modo diximus. Caeterum de Sybaritarum luxu deque calamitate permulta retulit Athenaeus libro duodecimo, si cui haec non satis faciunt. Quadrabit adagium in eos, qui neglectu deorum aut ob intemperantem luxum subvertuntur. [Deipn.]