II. 2. Sybaritica mensa. lxv

Συβαριτικὴ τράπεζα, id est Sybaritica mensa, de convivio dicebatur nimium apparato. Natum a gentis ejus moribus. Est enim Sybaris oppidum vicinum Crotoni, ut testis est Herodotus libro quinto. Stephanus indicat postea Thurion appellatum. Unde Sybaritae dicti, gens in architectura voluptatum operosissima  : Suida teste luxu deliciisque adeo notabilis, ut quicquid effeminatum, quicquid molle, quicquid accurata atque ambitiosa luxuria paratum esset, id vulgo Sybariticum diceretur. Unde Ovidius in libro Tristium secundo scribens ad Augustum :

Nec, qui composuit nuper Sybaritida, fugit.

Sybaritida vocat opus Hemitheonis cujusdam cinaedi Sybaritae, de generibus voluptatum et obscaenarum deliciarum. Item Martialis libro duodecimo  :

Qui certant, inquit, Sybariticis libellis.

Philo Hebraeus in vita Moysi Sybariticas nequitias vocat lasciva poemata. Maximus Tyrius in dissertatione tertia De voluptatibus Sybariticas saltationes commemorat. Aristoteles libro Moralium Eudemiorum primo Smyndiridem quoque Sybaritam comparem Sardanapalo inter voluptuarios nominavit. Suidas fabulas aniles aut parum pudicas Sybariticas appellatas scribit. Idem refert Sybaritas instituisse, ut equi ad tibiae cantum saltare condiscerent, et luxuriosos Sybaritas appellatos, et sybarissare Sybaritarum ritu deliciis indulgere dictum. Adstipulatur et Quintilianus libro tertio, Frugalitas, inquiens, apud Sybaritas forsan odio foret. Plutarchus in Convivio septem sapientum tradit apud Sybaritas hunc fuisse morem, ut mulieres ab usque anno priore ad convivium vocarentur, quo se per otium auro vestibusque possent exornare. Haec atque hujusmodi ferme referuntur ab Angelo Politiano Miscellaneorum capite XV. Caeterum convivium Sybariticum depingit ac missus Sybaritici meminit Aelius Lampridius in Heliogabali vita, imperatoris luxu perditissimi, adeo ut nomen invenerit, vulgo dictus Apicius. Sed Lampridii verba subscribam : Semper, inquit, sane aut inter flores sedit aut inter odores preciosos. Amabat sibi precia majora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin in convivio hanc esse asserens. Sexcentorum struthionum capita una coena multis exhibuit ad edenda cerebella. Exhibuit aliquando et tale convivium, ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarentur et mulieribus uterentur et ipse et amici, cum jurejurando, quod efficerent voluptatem. Celebravit item tale convivium, ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, et cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter in Caelio, alter trans Tiberim, et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur ireturque ad omnium domos. Sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula, et mulieribus uterentur. Sybariticum missum semper habuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae repererunt, perierunt. De Sybaritarum tum luxu, tum interitu permulta commemorat et Athenaeus in Dipnosophistis, cum alibi, tum libro duodecimo, in quibus et illud, Sybaritas nullam artem recipere in suam civitatem, quae sine strepitu non potest exerceri, veluti fabrorum aerariorum aut lignariorum, ac similium, ne quid sit, quod dormientibus obstrepat. Ob eandem causam gallum gallinaceum fas non est in civitate ali. Alia praeterea deliciarum argumenta refert illic, si cui vacat legere. Aristophanes, ἐν Εἰρήνῃ συβαρίζειν dixit pro eo, quod est opipare ac genialiter vivere :

Ἤδη δ᾿ ἔξεσται τόθ᾿ ὑμῖν,

Πλεῖν, μένειν, κινεῖν, καθεύδειν,

Ἐς πανηγύρεις θεωρεῖν,

Ἐστιᾶσθαι, κοτταβῖζειν,

Συβαρίζειν,

id est Jam vero licebit vobis navigare, manere, movere, dormire, in festis spectare, convivio accipi, cottabo ludere, sybarissare. Gregorius theologus ad Basilium simili tropo mensam luxu redundantem Alcinoi dixit : Οὐχ ὡς Λωτοφάγων πενίαν, ἀλλ᾿ ὡς Ἀλκινόου τράπεζαν, id est Non ad Lotophagorum inopiam, sed Alcinoi mensam.

Index Adagiorum