II. 2Sera in fundo parcimonia.lxiv
Proverbialis sententia apud Senecam in prima epistola : Sera in fundo parcimonia, digna profecto, quae omni scrinio, omni cado, omni cellae penuariae inscribatur. [Luc.] Admonet in tempore parcendum rebus necessariis neque imitandum profusorum vulgus, qui tum denique incipiunt parcere, posteaquam viderint minimum superesse. Erit elegantior sententia, si traducatur ad res animi : veluti si quis admoneat juvenes, ne sinant optimos illos annos inaniter effluere, ne illis eveniat, quod plerisque solet evenire, ut jam natu grandes animum ad res honestas applicent, et cum perpusillum vitae supersit, tum tempori parcere incipiant, seram enim in fundo parcimoniam esse. Proverbium sumptum apparet ex Hesiodo, cujus hi sunt versus in opere, cui titulus Opera et dies :
[Op.] id estἈρχομένου δὲ πίθου καὶ λήγνοντος κορέσασθαι,
Μεσσόθι φείδεσθαι. Δεινὴ δ᾿ ἐπὶ πυθμένι φειδώ,
Allusit huc Persius satira II :Plena ubi dolia sunt aut jam prope inania vini,
Tum satiare, sed in medio fac parcior esto,
Absurdum siquidem et grave in immo parcere fundo.
[Sat.] Plutarchus in Symposiacis decadis septimae problemate tertio indicat poetam admonuisse tum esse bibendum vinum, cum est optimum ; vinum autem in medio saluberrimum optimumque esse potu, quemadmodum summa pars olei potissimum laudatur, mellis infima. Primum, quod vini vis calor est, is autem videtur maxime colligi circa medium, proinde id optimum esse servare ; deinde vini pars inferior vicina fecis corrumpitur, summa pars ab aere proximo laeditur. Nam aerem inimicum esse vino vel illud satis arguit, quod dolio pleno vinum minus vappescit quam semipleno, tum quod terra defossa, ut aer attingere non possit, quam diutissime vigorem suum conservant. Theocritus item in Charitibus : Κενεᾶς ἐπὶ πυθμένι χηλοῦ, [Idyll.] id est vacuae fundo capsae, scrinium inane significans.Donec deceptus, et expes,
Nequicquam fundo suspiret nummus in immo.