Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 116

I. 2Patriae fumus igni alieno luculentior.xvi

Proverbii faciem habet atque ad eandem pertinet sententiam, quod eleganter scripsit Lucianus in Encomio patriae : Καὶ ὁ τῆς πατρίδος αὐτῷ καπνὸς λαμπρότερος ὀφθήσεται τοῦ παρ᾿ ἄλλοις πυρός, [Pat. Enc., 11] id est Ac patriae fumus luculentior homini videtur, quam ignis alibi. Philostratus in Ariadne : Ὁ Θησεὺς δὲ ἐρᾷ μέν, ἀλλὰ τοῦ τῶν Ἀθηνῶν καπνοῦ· Ἀριάδνην δὲ οὐδὲ οἶδεν ἔτι, οὐδὲ ἔγνω ποτέ, [Imag., 317, 10] id est Theseus vero amat quidem, sed Athenarum fumum ; nam Ariadnen neque vidit adhuc, neque etiandum cognovit. Apud Homerum terrae natalis fumum Ulysses optat videre surgentem, unde et ductum proverbium. Sic enim legitur Odysseae A :

Ἱέμενος τὸν καπνὸν ἀποθρῴσκοντα νοῆσαι

Ἧς γαίας,

[Od., I, 58] id est

Exoptans oculis surgentem cernere fumum

Natalis terrae.