II. 2. Genuino mordere. lix

Qui clamculum obtrectant lacerantque quempiam, eum genuino mordere dicuntur. Persius : Et genuinum fregit in illis, Lucilium sentiens, poetam satyricum. Item divus Hieronymus : Possim respondere, si velim : possim genuinum laesus infigere. Dentes autem genuini sunt omnium reconditissimi ac propemodum operti gingiva. Sero emergunt homini : nempe circiter annum vigesimum, multis et octogesimo, ut auctor est Plinius libro undecimo, capite trigesimo septimo. Et ob id haud ab re livoris atque obtrectationis morbo dicati. Potest non absurde referri et ad viperae denticulos illos, quibus eam venenum infundere putant. Plinius eodem, quod modo citavimus, capite. Nam hi quoque sunt viperis sub gena fistulosi. Potest et ad canes referri, qui postremis dentibus ossa duriora circumrodunt. Omnis autem obtrectatio morsus dicitur. Unde Aristophanes jocatur in anulo non inesse remedium adversus sycophantae morsum. Diogenes apud Laertium rogatus, cujusnam animantis morsus esset perniciosissimus : Ex feris, inquit, obtrectatoris, ex cicuribus adulatoris. Hoc venenum Horatius loliginis succum appellat.

Index Adagiorum