II. 2. Archilochia edicta. lvii

Adagionis faciem habet et illud, quod Cicero scribit ad Atticum libro secundo : Itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt jucunda, ut eum locum, in quo proponuntur, prae multitudine eorum, qui legunt, transire nequeamus. Archilochia edicta contumeliosa vocat ac virulenta. Archilochi poetae mordacitas vulgo celebratissima fuit. Is Lycamben socerum, a quo fuerat repudiatus, hujusque filiam adeo virulentis versibus insectatus est, ut uterque se laqueo praefocaverit.

Index Adagiorum