II. 2. Hipponacteum praeconium. lvi

Hipponacteum praeconium pro infami nota dixit M. Tullius, nimirum proverbiali schemate, in Epistolis familiaribus, de Tigellio quodam ita scribens : Eumque addictum jam tum puto esse Calvi Licinii Hipponacteo praeconio. Nam Hipponax poeta fuit iambographus amarulentus ac notae mordacitatis, qui auctore Dionysio Halicarnasseo trimetrum Archilochium de industria in scazontem infregit, cum inimicos lacerare vellet, quo videlicet feriret fortius. Hic Bupalum et Anthermon, quod ab his deformi specie pictus esset, versibus iambicis insectatus legitur. Erat autem Hipponacti notabilis in vultu foeditas, quamobrem quidam imaginem ejus proposuere in ridentium circulis, quorum aliquot suis carminibus creditur ad laqueum compulisse. Negat id esse verum Plinius libro tricesimo sexto, capite quinto.

Index Adagiorum