II. 2Ne magna loquaris.lii
Μὴ μεγάλα λέγε, id est Ne grandia loquaris. Refertur a Diogeniano. [Paroem.] Admonet temperandum esse a magniloquentia jactantiaque, qua nihil omnium intolerabilius. Dictum est autem propter Nemesim deam, quae grandiloquentiam hujusmodi non sinit impunitam. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro quarto, epistola octava :
[Att.] id estΜήπω μέγ᾿ εἴπῃς, πρὶν τέλους ἀντιάσας,
Aristophanes in Ranis :Ne quando jactes, ni prius perfeceris.
[Ran.] id estὮ δαιμόνι᾿ ἀνδρῶν, μὴ μεγάλα λίαν λέγε,
His verbis Bacchus reprimit Euripidem per arrogantiam semet anteponentem Aeschylo. Sophocles in Ajace flagellifero :Mirande vir, ne magna nimium dixeris.
[Ai.] id estΜηδὲν μέγ᾿ εἴπῃς· οὐχ ὁρᾷς, ἵν᾿ εἶ κακοῦ;
Theocritus in Cyclope :Ne magna loquere, non vides, quo insis malo ?
[Idyll.] id estΜηδὲν μέγα μυθεῦ,
Theognis :Ne quid sublime loquaris.
[Eleg.] id estΜή τοτε, Κύρν᾿, ἀγορᾶσθαι ἔπος μέγα· οἶδε γὰρ οὐδεὶς
Ἀνθρώπων, ὅτι νὺξ χἠμέρα ἀνδρὶ τελεῖ,
Plato in Phaedone : Μὴ μέγα λέγε, μήτις ἡμῶν βασκανία περιτρέψῃ τὸν λόγον τὸν μέλλοντα λέγεσθαι, [Phaedo., 95b] id est Ne loquere grandia, ne qua nobis invidia futuram orationem interturbet. Antiquitas enim finxit deam Nemesim jactantiae ultricem. Ita Pindarus in Isthmiis hymno quarto : Ἀλλ᾿ ὅμως καύχημα κατάβρεχε σιγᾷ· / Ζεὺς τάδε καὶ τὰ νέμει, [Isthm., 5, 51] id est Attamen gloriationem obnubila silentio : Juppiter haec et illa partitur. Est enim unica placandae invidiae ratio : si, quod accidit boni, ad auctorem deum referatur. Idem in Nemeis, hymno decimo : Ἔστι δὲ καὶ κόρος ἀνθρώπων βαρὺς ἀντιάσαι, [Nem., 10, 20] id est Est autem grave in hominum invidiam incidere. Est enim invidum mortalium ingenium, nec ulla re citius saturatur quam audiendis laudibus alienis. Idem ejusdem operis hymno quinto : Αἰδέομαι μέγα εἰπεῖν. [Nem., 5, 14] Huc allusisse videtur Vergilius libro decimo : Dixerat ille aliquid magnum. [Aen., X, 547] Invenitur saepius et μέγα φρονεῖν pro eo, quod est insolentem atque elatum esse. Sophocles in Oedipo tyranno :Verbum, Cyrne, cave magnum ne dixeris unquam.
Nescis, quidnam homini noxve diesve ferat.
[Oed. Rex, 1078] id estΦρονεῖν γάρ, ὡς γυνή, μέγα,
Extat et senarius proverbialis :Sentire enim altum, ut femina.
id estὍτ᾿ εὐτυχεῖς μάλιστα, μὴ μέγα φρόνει,
Et μέγα πνέειν, id est magnum spirare. Euripides in Bacchis :Ne quid tume, cum res secundae maxime.
[Bacch., 640] id estΚἂν πνέων ἔλθῃ μέγα,
Eleganter Horatius hujusmodi grandiloquentiam ampullas et sesquipedalia verba vocat in Arte poetica :Quamvis magnum spirans venias.
[Ars, 97] Terentius in militem gloriosum : Et magnifica verba. [Eun., 741] Legimus et τραγικῶς λέγειν, id est loqui tragice, et ἐκτραγῳδίζειν pro eo, quod est magnificis verbis efferre. Horatius in Epist. :Projicit ampullas et sesquipedalia verba.
[Epist., II, 1, 166] Tametsi non me fugit, poetam hoc loco simpliciter dixisse spirat tragicum.Et spirat tragicum satis et feliciter audet.