I. 2. Suum cuique pulchrum. xv

Proverbialis sententia Suum cuique pulchrum in eos, quibus sua, qualiacumque sunt, tamen studio quodam magis quam judicio placent. Est autem a communi mortalium ingenio sumpta, quibus usque adeo insita est illa φιλαυτία, id est amor sui, ut neminem tam modestum, tam attentum, tam oculatum invenias, quin in propriis aestimandis, quadam animi propensione corruptus caecutiat atque hallucinetur. Et quem unquam vidimus in tam barbara regione natum, cui sua patria non vel optima videatur ? Quae gens tam effera, tam horrida lingua, quae non alias prae sua contemnat ? Quae tam ferina corporis specie, quae sibi non appareat formosissima ? Proinde vere scripsit Aristoteles libro Rhetoricorum secundo : Ἐπει δὲ φίλαυτοι πάντες, καὶ τὰ αὑτῶν ἀνάγκη ἡδέα εἶναι πᾶσιν, οἷον ἔργα, λόγους· διὸ καὶ φιλοκόλακες ὡς ἐπὶ τὸ πολύ, id est Quoniam autem omneis sui sunt amantes et sua cuique jucunda esse necessum est, ut facta dictaque ; idcirco plerumque etiam assentatoribus gaudent. Id tametsi omnibus generaliter verum est, ut sit, quemadmodum ait Horatius, Caecus amor sui, tamen in artifices, atque ex his potissimum in poetas, ad haec in amantes praecipue quadrare videtur. Etenim rectissime scripsit Aristoteles, quarto Moralium libro, suo quemque artificem opere impense delectari, non aliter quam rebus quibusdam ex sese prognatis. Neque secus adamant sua carmina poetae quam parentes liberos. Est enim artificis opus quasi quidam ingenii foetus, de quo Socrates ait rectius judicare obstetricem quam matrem ipsam. Sponsis item amantibus mos est suam cuique sponsam certatim extollere. Cujus rei sat magnum exemplum extat de Tarquiniis adulescentibus. Unde et hodie vulgo scite dicunt nullum reperiri deformem amasium. Propterea quod amanti vel non pulchra pulcherrima videantur. Quam sententiam eleganter extulit Theocritus in Ecloga sexta :

Ἦ γὰρ ἔρωτι

Πολλάκις, ὦ Πολύφαμε, τὰ μὴ καλὰ καλὰ πέφανται,

id est,

Etenim haud raro, Polypheme,

Quae minime sunt pulchra, ea pulchra videntur amori.

Plato proverbium extulit in Lyside, sed inverse. Καὶ κινδυνεύει, inquit, κατὰ τὴν ἀρχαίαν παροιμίαν, τὸ καλὸν φίλον εἶναι, id est Periculum est, ne juxta vetus adagium amicum sit, quod pulchrum est. Quasi non ideo pulchrum haberi debeat aliquid, quod sit amicum, sed ideo oporteat esse amicum quod sit pulchrum. Huc pertinet et illud, quod scribit M. Tullius libro De finibus quinto : Suo enim quisque studio maxime ducitur. Et rursum in primo Officiorum : Quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum. Quanquam hoc venia dignum, hactenus communem illam φιλαυτίαν valere, ut suis quisque liberis, suis artibus, suo instituto, suis inventis, suae patriae paulo impensius faveat, nisi eo usque caecitatis nos rapiat, ut et virtutes alienas calumniemur et nostris blandiamur vitiis eaque virtutum nomine donemus ac sibi quisque sit, quod sibi fuit Suffenus Catullianus aut Mevius Horatianus. Quod vitii Flaccus in Epistolis notans

Dum mala, inquit, delectent mea me, vel denique fallant.

Atque hoc loco Porphyrio indicat Horatium respicere vulgatam sententiam, quod homines suis malis non solum non doleant, verumetiam delectentur ; eaque de re Graecum adagium esse celebratum, verum id adagiam vitio librariorum desideratur in scriptura. Eodem pertinet, quod alibi dixit Horatius :

Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec

Delectant, veluti Balbinum polypus Agnae.

Balbinum polypus agnae delectat Nam Balbino stulto amanti etiam polypus Agnae amicae suave quiddam olere videbatur. Est autem polypus vitium narium grave olentium, itidem ut hircus alarum. Unde et polyposos et hircosos dicimus. M. Tullius ad Atticum libro decimoquarto Accipe, inquit, a me, mi Attice, καθολικὸν θεώρημα earum rerum in quibus exercitati sumus satis. Nemo unquam neque poeta neque orator fuit, qui quenquam meliorem se arbitraretur. Hoc etiam malis contingit ; quid tu Bruto putas ingenioso et erudito ? De quo etiam experti sumus nuper in edicto. Scripseram rogatu tuo. Meum mihi placebat, illi suum. Quinetiam cum ipsius precibus adductus poene scripsissem ad eum de optimo genere dicendi, non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi illud quod mihi placeret, non probari. Quare sinamus, quaeso, quemque sibi scribere.

Suam cuique sponsam, mihi meam ; Suum cuique

Amorem, mihi meum.

Non scite. Hoc enim Attilius, poeta durissimus. Hactenus Cicero. Cujus ex verbis apparet hos duos versiculos Suam cuique etcaetera ex Attiliana quapiam fabula sumptos esse. Idem Tullius libro Tusculanarum quaestionum quinto  : Musicorum vero perstudiosum accepimus, poetam etiam Tragicum, - quam bonum nihil ad rem : in hoc enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum est. Adhuc neminem cognovi poetam (et mihi fuit cum Aquinio amicitia) qui sibi non optimus videretur. Sic se res habet. Te tua, me delectant mea. Eandem sententiam Plautus in Sticho diversis verbis, sed nimis quam eleganter extulit. Suus, inquit, rex reginae placet, Suus rex reginae placet sua cuique sponsa sponso. Huc referendum et Theocriticum illud :

Καὶ γάρ θην οὐκ εἶδος ἔχω κακὸν ὥς με λέγοντι,

id est

Nec mihi forma profecto mala est, si vera loquuntur.

Id imitans Maro :

Nec sum adeo informis nuper me in littore vidi,

Cum placidum ventis staret mare.

Apertius adlusit ad adagium Flaccus in epistola quadam :

Jovis auribus ista

Servas, fidis enim manare poetica mella

Te solum, tibi pulcher.

Sibi pulcher Tibi pulcher dixit pro tibi ipsi placens. Non dissidet ab hac forma, quod divus Augustinus cum aliis aliquot locis tum in epistola XLVIII adducit ex Tychonio quodam : Quod volumus, sanctum est. Est autem hemistichium carminis heroici. Quod dictum utinam non perinde locum haberet in moribus eorum, qui hodie sibi arrogantius vindicant pietatem quam unquam fecerint Pharisaei, qui cum vitiis nec ferendis nec nominandis madeant, miro tamen supercilio debacchantur in vitam alienam.

Index Adagiorum