II. 2. Ignis, mare, mulier, tria mala. xlviii

Circumfertur apud Graecos et hic trimeter proverbialis :

Πῦρ καὶ θάλασσα καὶ γυνή, κακὰ τρία,

id est

Ignis fretumque et mulier, haec mala tria.

Nam incendio nihil formidabilius, mare item periculosissimum est. Unde et Aeschylus in Persis :

Ἄμαχον κῦμα θαλάσσης,

id est

Maris haud vincitur unda.

His autem simillimum quiddam esse mulierem sentit paroemia. Porro, mulierem omnem esse malam perquam venuste significavit Lacon quidam, qui, cum uxorem duxisset perpusillam, dicebat e malis, quod minimum esset, eligendum. Fatetur et apud Euripidem Medea, feminarum genus esse malum :

Ἀλλ᾿ ἐσμέν, οἷόν ἐσμεν, οὐκ ἐρῶ κακόν,

Γυναῖκες,

id est

Sumus quidem, quales sumus, nos feminae,

Neque enim malae ausim dicere.

Euripides apud Planudem in Vita Aesopi inter omnia mala principatum tribuit mulieri :

Πολλαὶ μὲν ὀργαὶ κυμάτων θαλασσίων,

Πολλαί δε ποταμῶν καὶ πυρὸς θερμοῦ πνοαί :

Δεινὸν δὲ πενία, δεινὰ δ᾿ ἄλλα μυρία,

Πλὴν οὐδὲν οὕτω δεινὸν ὡς γυνὴ κακή,

id est

Furore multo saevit iratum mare,

Pronique fluvii et ignis acris impetus,

Inopia acerba, acerba alia quam plurima,

Sed nil ita acerbum et noxium, ut mulier mala.

Index Adagiorum