II. 2. Extra cantionem. xlvii

Παρὰ τὸ μέλος, id est Extra cantum agi dicive dicunt, quod ad rem non pertinet. Etiam si proverbio in alienam transfuso linguam perit genuina illa gratia, siquidem παρὰ μέλος perinde sonat, quasi dicas parum modulate, parum concinne, parum apte, parum decore. Nam quod in musica est μέλος, id in vita decorum. Lucianus in Eunucho : Καὶ ἐφ᾿ ὧν ἄν τις ᾐδέσθη παρὰ μέλος τι φθεγξάμενος, id est Et apud quos vereretur aliquis praeter cantum quippiam dicere, id est quod a re esset alienius. Imitatus est hanc figuram ex Platone, qui libro De legibus III scribit ad hunc modum : Παρὰ μέλος ἐμοί γε ἂν δοκῇς φθέγξασθαι, id est Praeter cantilenam mihi dicturus fuisse videris, et in Critia : Παρὰ μέλος δὲ εἴτι περὶ αὐτῶν ἄκοντες εἴπομεν, δίκην τὴν πρέπουσαν ἑπιτιθέναι, id est Quod si quid extra cantionem imprudentes de ipsis sumus locuti, congruam poenam exiget. Aristophanes in Contionatricibus eleganter unico verbo dixit : παραχορδιεῖν, pro eo, quod est absona nec ad rem facientia loqui.

Προσέχων, ὅπως

Μηδὲν παραχορδιῇς, ὧν δεῖ σ᾿ ἀποδεῖξαι, id est

Attente cavens,

Ut ne quid alienum loquare et absonum

Ab his, tibi quae sunt probanda.

Aristoteles lib. Rhetoricorum III notat a poetis quibusdam dictum : ἄχορδον καὶ ἄλυρον μέλος, id est cantionem dissonam nec fidibus respondentem. Apte torquebitur in eos, qui secus vivunt, quam docent. Finitimum est huic, quod alibi retulimus : Οὐδὲν πρὸς ἔπος, id est Nihil ad verbum, seu Nihil ad carmen  ; quod quidem Aristophanes ἐν Ἐκκλησιαζούσαις nove utitur pro temere :

Οὐ γὰρ τὸν ἐμὸν ἱδρῶτα καὶ φειδωλίαν

Οὐδὲν πρὸς ἔπος κἀνοήτως ἐκβαλῶ,

id est

Neque enim meo sudore quod paraverim

Meaque parcimonia, temere ac nihil

Ad rem profudero.

Οὐδὲν πρὸς ἔπος scholia exponent : ὡς ἔτυχε, ἕνεκα μηδενός, id est temere et absque causa. Posterior versus Graecus non constat suis pedibus. Restituetur, si legamus :

Οὐδέν τε πρὸς ἔπος κἀνοήτως ἐκβαλῶ.

Quod carmen quidem duxi satius vel alieniore citare loco quam eo studiosum fraudare lectorem. Natum, ut videtur, ab apophthegmate Themistoclis, qui Simonidi poetae petenti quiddam a se parum aequum respondit ad hunc modum : Neque tu bonus esses poeta, si praeter cantum caneres, neque ego bonus princeps, si praeter leges judicem. Sumptum est ab antiquis cantoribus, qui vocem ad lyram accommodabant, aut certe a concentu vocalium musicorum, ubi si quis dissonat ab harmonia, graviter offendit aures. Lucianus ἐξαγώνια vocat, quae ad causam non pertinent. M. Tullius ὁδοῦ πάρεργα, quae aliena a re proposita.

Index Adagiorum