II. 2. Ne via quidem eadem cum illo vult ingredi. xlvi

Μηδὲ τὴν αὐτὴν ὁδὸν βαδίζειν, id est Ne via quidem eadem ingredi, dicuntur qui extremo dissident odio, adeo ut non solum mensa tectove communi non sustineant uti, sed ne via quidem communi velint ambulare. Unde et vulgata dicunt ironia : Usque adeo illum amat, ut si forte fortuna fuerit obvius, in aliam deflectat viam. Plutarchus in commentario Περὶ φιλαδελφίας : Τῷ δὲ ἀδελφῷ μηδὲ τὴν αὐτὴν ὁδὸν οἰόμενος δεῖν βαδιζείν, id est Cum fratre vero ne via quidem eadem sibi putans ingrediendum esse. Huic congruit proverbialis ille versiculus :

Κακῷ σὺν ἀνδρὶ μηδ᾿ ὅλως ὁδοιποροῦ,

id est

Viro scelesto ne viae fueris comes.

Index Adagiorum