II. 2. Plus apud Campanos unguenti . xlv

quam apud caeteros olei fit

Plinius Naturalis historiae libro decimo octavo, capite undecimo : In Campania tamen, inquit, laudatissimus campus est. Montibus subjacet nimbosis, totis quidem XL mil. pas. planitie. Gratia terrae ejus, ut protinus soli natura dicatur, pulverea summa, inferior bibula et pumicis fistulans vice. Montium quoque culpa in bonum cedit, crebros enim imbres percolat atque transmittit, nec diluit aut madore volvit propter facilitatem culturae. Eadem acceptum humorem nullis fontibus reddit, sed temperat et concoquens intra se vice succi continet. Seritur toto anno : panico semel, bis farre. Et tamen vere segetes, quae interquievere, fundunt rosam, odoratiorem sativa : adeo terra non cessat parere. Unde vulgo dictum plus apud Campanos unguenti quam apud caeteros olei fieri. Quantum autem universas terras campus circumcampanus antecedit, tantum ipsum pars ejus, quae Laboriae vocatur, quem Phlegraeum Graeci appellant. Hactenus Plinius. Si cui placebit adagium ad allegoriam trahere, poterit accommodari vel in regionem, vel in hominem adeo caeteris antecellentem, ut apud hunc major sit exquisitarum rerum copia quam apud alios mediocrium aut vulgarium.

Index Adagiorum