II. 2. Ubi quis dolet, ibidem et manum habet. xliv

Ὅπου τις ἀλγεῖ, κεῖσε καὶ τὴν χεῖρ᾿ ἔχει, id est

Ubi dolet quis, ibi et manum frequens habet.

Senarius proverbialis, quem refert Plutarchus lib. De futili loquacitate. Natum est dictum a naturali hominum consuetudine, qua fit, ut ei corporis parti, quae dolet, frequenter manus admoveamus. Tempestiviter utemur, cum significabimus, quempiam ea tractare, deque iis libenter verba facere, quae movent animum. Stobaeus idem refert ad hunc modum :

Ὅπου τις ἀλγεῖ, κεῖσε καὶ τὸν νοῦν ἔχει,

id est

Ubi quis dolet, illic et mentem habet.

Allusisse videtur ad proverbium Cicero Epistolarum ad Atticum libro tertio : Sed non faciam, ut aut tuum animum angam querelis, aut meis vulneribus saepius manum afferam. Item Plautus in Persa :

Quasi lippo oculo me herus meus utitur, manum abstinere haud quit tamen.

Plutarchus huc detorquet : Ubi quid sive dolet, sive delectat, ibi quisque linguam habet. Sic

Laudibus arguitur vini vinosus Homerus,

et Pindarus taxatur ut φιλάργυρος, quod multus in laudando auro. Nam hoc pacto statim auspicatur Olympia : Ἄριστον μὲν ὕδωρ, ὁ δὲ χρυσός, αἰθόμενον πῦρ / ἅτε, διαπρέπει νυκτὶ μεγάνορος ἔξοχα πλούτου, id est Optima quidem aqua, caeterum aurum velut ardens ignis eminet noctu magnificas supra opes. Rursum in Isthmiis, hymno III : Καὶ μεγασθενῆ νόμισαν / χρυσὸν ἄνθρωποι περιώσιον ἄλλων, id est Et multipotens judicarunt aurum homines eximium in caeteris.

Index Adagiorum