I. 2. Malum consilium. xiv

Malum consilium consultori pessimum.

Senarius est proverbialis in eos, in quorum caput recidit, quod aliis perperam consuluerunt. Siquidem, ut dicunt Graeci, ἱερὸν ἡ βουλή, id est sacra quaedam res est consilium. Atque ut est libenter accipiendum, cum res postulat, ita est religiose citraque fraudem dandum, siquis egeat. Alioqui non defuturum est numen aliquod, quod poenas repetat ab eo, qui rem sacram ac divinam perfidia violarit. A. Gellius Noctium Atticarum libro quarto, capite quinto putat adagium hoc ex historia quadam natum, eamque ex Annalibus maximis narrationibusque Verrii Flacci refert ad hunc modum : Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis, viri fortissimi, de coelo tacta est. Ob id fulgur piaculis luendum haruspices ex Hetruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo instituerant eam rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique aliarum aedium nunquam illustraret. Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati. Constititque eam statuam, perinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum aeditum subducendam atque ita in area Vulcani sublimiore loco statuendam. Eaque res bene et prospere reipublicae cessit. Tunc igitur, quod in Hetruscos haruspices animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque a pueris urbe tota fertur :

Malum consilium consultori pessimum est.

Hactenus quidem Gellius. Porro Valerius Maximus libro septimo rem quandam haud dissimilem memorat de Papyrio Cursore. Qui cum consul Aquiloniam obsideret velletque praelium committere cum hostibus, nisi si quid auspicia refragarentur, ac consultus pullarius suaderet uti commiteret, cum aves infausta nuntiassent, re cognita pullarium in prima acie constituit. Is primo trajectus telo violatam religionem expiavit. Meminit hujus rei T. Livius decadis primae libro decimo. Nec dissimile est quod refert Socrates in Historia tripartita. Eutropius eunuchus, dum studet in quosdam qui ad templum confugerant animadvertere, persuasit imperatori ut ferretur lex, qua templi religio nulli prodesset nocenti. Lata lege factum est, ut Eutropius, cum offendisset Caesarem, confugeret sub altare, unde protractus capite plexus est suo ipsius consilio perditus. Vergilius tacite notavit paroemiam in Aeneidos duodecimo libro, cum ait :

Cadit ipse Tolumnius augur,

Primus in adversos telum qui torserat hostes.

M. Varro libro De re rustica iii., cap. i., palam citat adagium his verbis : Opinor, inquam, non solum quod dicitur, Malum consilium consultori esse pessimum, sed etiam bonum consilium ei, qui consulit et qui consulitur, bonum habendum. Sophocles in Electra :

Βουλῆς γὰρ οὐδέν ἐστιν ἔχθιον κακῆς,

id est

Res nulla consilio nocentior malo,

noxam ad eum referens, cui consilium datur. Apparet autem senarium hunc Latinum, id quod et Gellius admonuit, de Graecis illis Hesiodi versibus expressum esse, qui leguntur in opere, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι :

Οἷ αὐτῷ κακὰ τεύχει ἀνὴρ ἄλλῳ κακὰ τεύχων.

Ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη,

id est

Ipse sibi nocet is alium qui laedere quaerit.

Consultum male consultori pessima res est.

Plutarchus in commentario De audiendis poetis existimat hujus versiculi eandem esse sententiam, quae sit dogmatis Platonis in Gorgia, ubi Socrates dicit pejus injuriam facere quam injuriam pati et damnosius esse malo afficere quam affici. Atque adeo totidem fere verbis invenitur haec sententia apud Ecclesiasticum Hebraeum auctorem, capite vigesimoseptimo : Facienti nequissimum consilium super ipsum devolvetur. Extat in hanc sententiam et apologus Graecus non invenustus nec omnino indignus, quem his commentariis adjungamus. Leonem ob senectam aegrotantem et ea causa suo in lustro continentem sese caetera quidem animantia officii gratia visebant regem suum excepta vulpe. Proinde lupus nactus opportunitatem accusavit vulpem apud leonem laesae majestatis, quae pro nihilo haberet eum, penes quem rerum erat summa, nec ob contemptum ad visendum accessisset, atque interea intervenit in lupi fabula vulpes et extremam sermonis partem audivit. Itaque leo conspecta vulpe protinus adversus eam infremuit. At illa postulato ad purgandum sese spacio et Quis, inquit, omnium qui huc convenerunt, tantum tibi profuit quantum ego, quae quoquo versum circumcursitavi tibique morbi remedium a medicis repperi ? Cumque leo protinus edixisset, ut remedium aperiret : Si vivum, inquit, lupum excories et illius pellem induas, convalesces. Leo credulus continuo lupum invasit et interemit. Quo extincto risit astuta vulpes calumniatoris malum consilium in ipsius recidisse caput. Carmen autem refertur a Plutarcho et hunc in modum :

Ὅς δ᾿ ἄλλῳ κακὰ τεύχει, ἑῷ κακὸν ἥπατι τεύχει,

id est

Damna parans aliis, proprio parat hepati damna.

Index Adagiorum