II. 2Deum sequere.xxxviii
Plutarchus in libello De audiendo refert hoc adagium, quod et inter septem Graeciae sapientum oracula celebratur : Ἕπου θεῷ, [Aud. Poet.] id est Sequere deum. Putat hunc esse sensum : Obtempera rationi ; quasi cuique debeat oraculum esse, quicquid in pectore dictaverit ratio. Unde et Virgilius dixit : An cuique deus sua dira cupido ? [Aen.] Cui versus ille Graecis celebratus astipulatur :
id estὉ νοῦς γὰρ ἡμῖν ἐστιν ἐν ἑκάστῳ θεός,
Et Menander apud Plutarchum :Inest enim suus cuique animus deus.
[Plat. Quaest.] id estὉ νοῦς γὰρ ἡμῶν ὁ θεός,
Et consimilia quaedam apud Lucanum dicit Cato Uticensis. Sumptum videtur ex Homericae Iliadis libro primo ubi Achilles Palladi obtemperans haec dicit :Nam noster animus numen est.
[Il.] id estὍς κε θεοῖς ἐπιπείθηται, μάλα τ᾿ ἔκλυον αὐτοῦ,
Apud eundem est hoc hemistichium non uno loco positum :Qui diis paruerit, proni hujus vota receptant.
[Il., II, *] id estΚαί τις θεὸς ἡγεμόνευε,
Plato in Critone : Ἔα τοίνυν, ὦ Κρίτων, καὶ πράττωμεν ταύτῃ, ἐπειδὴ ταύτῃ ὁ θεὸς ὑφηγεῖται, [Crit.] id est Sine igitur, o Crito, et hoc pacto agamus, quandoquidem hac nos ducit deus. Cicero libro De finibus tertio commemorat inter praecepta veterum sapientum, quae constat proverbiorum vice celebrata : Quaeque sunt, inquit, vetera praecepta sapientum, qui jubent tempori parere, et sequi deum, et se noscere, et nihil nimis. [Fin.]Quin et divum aliquis ductor fuit.