II. 2Cepphus parturit.xxxiv
Κέπφος ὠδίνει, id est Larus parturit. Dicebatur in eos, qui pollicerentur ingentia, deinde nihil promissis dignum praestarent. Est enim larus avis multa plumarum copia circumtecta, caeterum carnibus exiguis ; pariens autem vociferatur. Recensetur adagium ab Aristophanis interprete, in comoedia, cui titulus Pax. Confine est illi : Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.