II. 2. Larus. xxxiii

Κέπφος λάρος, id est Cepphus larus. In garrulum ac vaecordem dicebatur, praecipue qui cujusvis rei cupiditate deceptus capitur. Ab avis ingenio ductum, quam spuma marina gaudere tradunt. Capitur autem ad hunc modum : objicitur spuma primum longiore intervallo, deinde propius propiusque, postremo manibus gestantes exhibent. Larus itaque cibi aviditate captus comprehenditur. Aristophanes utitur in Pluto. Interpres admonet cognomen esse proverbiale. Rursum in Nebulis Cleonem larum vocat, quod furtis ac rapinis inhiaret. Lucianus in libello De mercede servientibus : Σαυτὸν δὲ παρακαλέσας θαρρεῖν, ἐπιχείρει τῇ ἄγρᾳ, εἰ θέλεις, καθάπερ ὁ λάρος, ὅλον περιχανὼν τὸ δέλεαρ, id est Sumpta vero fiducia, venatum aggredere, si videtur, lari in morem, totam escam ore devorans. Athenaeus libro Dipnosophistarum decimo indicat avem hanc Herculi attributam a priscis, quod et ille fuerit ἀδδηφάγος, atque itidem βουφάγον esse vocatam. Olim praecipuus gurgitum luxus erat in piscibus, id quod omnium libri testantur, quicumque vel apud Graecos, vel apud Latinos scripserunt de hoc genere. Quo magis mirum est hodie religionis causa vulgus piscibus vesci. Proinde congruet et in obsonatores, quod Larus avis piscium sit appetens.

Index Adagiorum