II. 2. Tolle calcar. xxx

Αἶρε πλῆκτρον ἀμυντήριον, id est Tolle calcar ultorium. Extat adagium in Aristophanis Avibus :

Αἶρε πλῆκτρον, εἰ μάχει,

id est

Tolle calcar, si pugnas.

In eum dici solitum, qui jam ultionem parat. Mutuo sumpta metaphora a gallis pugnam inituris, quibus ferrei stimuli quidam alligari solent, quo se tueantur inter certandum. Quanquam, auctore Aristotele libro De animalibus secundo, capite XII, natura calcar addidit ex avium genere iis, quae ob corporis molem sint ad volatum minus idoneae. Cujusmodi sunt galli. Id confirmat Plinius libro decimo : Et regnum, inquit, in quacunque sunt domo, exercent ; dimicatione paritur hoc quoque inter ipsos, velut ideo tela adnata cruribus suis intelligentes ; nec finis saepe commorientibus.

Index Adagiorum