I. 2. Si crebro jacias, aliud alias jeceris. xiii

Crebro iaciens a.a.i. Aristoteles in libello De divinatione quae fit ex insomniis, versum hujusmodi proverbialem citat :

Si crebro jacias, aliud alias jeceris.

Quo significatum est oportere rem saepius tentare neque defatigari protinus, siquando parum ex animi sententia ceciderit. Futurum enim, ut iterum atque iterum periclitanti felicius aliquando cadat. Aristotelis verba sunt haec  : Ὧσπερ γὰρ καὶ λέγεται·

Ἂν πολλὰ βάλλῃς, ἄλλοτ᾿ ἀλλοῖον βαλεῖς.

Agit autem de insomniis melancholicorum, in quibus non existimat esse divinationem ullam, tametsi fit nonnunquam, ut quidam eventus somniis illorum respondeant ; sed non esse mirandum, cum vitio naturae plurima ac varia somnient, aliquando existere συμπτώματα, id est casus, qui forte pariter sic eveniant, ut est ab illis somniatum. Themistius hunc locum sic circumloquitur interprete Barbaro (nam Graecus codex ad manum non erat) : Nam qui totum diem jaculantur, aliquando collimant et praemium capiunt. Vetus adagium est : Si saepe jactaveris, aliquando Venerem jacies. Sunt qui putent, nec id mea quidem sententia absurde, metaphoram a sagittariis, non ab aleatoribus esse ductam. Nam et hoc significat βάλλειν. Subesse vero argutiam in eo verbo, quod in priore parte significat mittere sagittam, in posteriore ferire. Fit autem ut, qui crebrius jaculentur, vel fortuito aliquando scopum attingant. Tametsi M. Tullius libro De divinatione secundo de symptomatis agens, de quibus modo dictum est a nobis, ad utrumque refert metaphoram. Quis est enim,inquit, qui totum diem jaculans non aliquando collimet ? Totas noctes somniamus neque ulla fere est qua non dormiamus, et miramur aliquando id quod somniamus evadere ? Quid est tam incertum quam talorum jactus ? Tamen nemo est, quin saepe jactans Venerem jaciat aliquando, nonnunquam eriam iterum ac tertiumPorro Veneris jactum in hoc lusus genere fuisse quondam felicissimum palam arguit apud Suetonium Octavius Augustus in epistola quadam ad Tiberium. Inter coenam, inquit, lusimus γεροντικῶς et heri et hodie. Talis enim jactatis, ut quisque canem aut seniorem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos qui Venerem jecerat. Hactenus Augustus. Quadrabit et in eos, qui casu, non arte quippiam assequuntur. Extat et hodie vulgo jocus proverbialis in caecum, qui cornicem jaculo fixerit.

Index Adagiorum