Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1128

II. 2Nisi si qua vidit avis.xxviii

Πλὴν εἴ τις εἶδεν ὄρνις, id est Nisi si qua vidit avis. Hyperbole proverbialis de re vehementer occulta. Aristophanes in Avibus :

Οὐδεὶς εἶδεν τὸν θησαυρὸν τὸν ἐμόν, πλὴν εἴ τις ἂν ὄρνις,

[Aues] id est

Nemo meum vidit thesaurum, nisi forsan si qua avis usquam.

Suidas etiam hunc versiculum citat ex Aristophane :

Οὐδείς με θεωρεῖ, πλὴν ὁ παριπτάμενος ὄρνις,

[Lex.] id est

Nemo me contuetur, nisi praetervolans avis.