II. 2. Non magis parcemus quam lupis. xxvii

Οὐ φεισόμεθα μᾶλλον ἢ λύκων, id est Haud magis parcemus ac lupis. Aristophanis interpres proverbialem figuram esse admonet, inde natam, quod antiquitus lex ad interficiendos lupos etiam praemio invitabat apud Atticos. Etenim qui lupi catulum interemisset, huic talentum, qui adultum occidisset, duo talenta dabantur. Unde et Apollinem Λύκειον καὶ Λυκοκτόνον cognominarunt. Aristophanes in Avibus :

Φεισόμεθα γάρ τι τῶνδε μᾶλλον ἢ λύκων;

id est

Quid enim his magis parcemus atque ipsis lupis ?

Index Adagiorum