II. 2. Trepidat in morem galli cujuspiam. xxvi

Πτήσσει ὥς τις ἀλέκτωρ, id est Trepidat tanquam gallus gallinaceus. In male affectum et commotum aut etiam pavitantem, opportune dicetur ; πτήσσειν enim Graecis fugitare significat atque expavescere, peculiariter autem de avibus dicitur. Aristophanes in Vespis :

Πτήσσει Φρύνιχος ὥσπερ ἀλέκτωρ,

id est

Galli in morem Phrynichus horret.

Fuit hic Phrynichus Melanthae filius, Atheniensis tragoediarum scriptor, quem Athenienses mille drachmis multarunt, quod Milesiorum excidium tragoedia complexus esset. Quod quidem non adscripturi eramus inter Adagia, nisi commentarius Aristophanis hoc nominatim proverbii loco retulisset. Meminit hujus et Plutarchus in Alcibiade, qui, cum antea fuisset ferox et insolens, ex Socratis familiaritate, cujus singularem integritatem suspiciebat, coepit esse mansuetus ac modestus. Citat autem hunc senarium e poeta quopiam :

Ἔπτηξ᾿ ἀλέκτωρ ὥς, κλίνας πτερόν,

id est

Pavidus refugit more gallinacei

Cum victus alas ille summittit suas.

Meminit hujus et in vita Pelopidae. Certamen autem gallorum apud veteres sollemniter ac publicitus exhibebatur. Caeterum, quanquam animal natura pugnax est, tamen gallus, ubi se sentit imparem in conflictu, mire dejectus ac supplex profugit risum praebens spectatoribus.

Index Adagiorum