II. 2. Unicum arbustum haud alit duos erithacos. xxii

Μία λόχμη οὐ τρέφει δύο ἐριθάκους, id est Idem arbustum non alit duos erithacos. Zenodotus auctor est hoc adagio notatos illos, qui ex rebus minutis festinant ditescere. Mihi videtur non intempestiviter dici posse in eos, quibus parum convenit nec in eodem munere concorditer versari queunt. Est autem erithacus avis quaedam solitaria, ut eodem in saltu non temere nisi unam invenias. Hanc Theodorus Gaza nunc silviam, nunc rubeculam interpretatur. Thomas Magister ait a quibusdam ἐριθέα vocari, ab aliis ἐρίθυλον, a plerisque ἐρίθακον. Aristophanes eleganter ad hoc allusit adagium in Vespis :

Οὐ γὰρ ἄν ποτε

Τρέφειν δύναιτ᾿ ἂν μία λόχμη κλέπτα δύο,

id est

Non enim fieri potest,

Fures ut unquam saltus alat unus duos.

Non omnino dissimile est huic, quod dixisse fertur Alexander Magnus, mundum non capere duos soles.

Index Adagiorum