II. 2. Connae calculus. xxi

Κόννου ψῆφος, id est Connae calculus. In hominem aut rem nihili nulliusque momenti. Proverbium manavit a Conna quopiam citharoedo sive, ut quidam volunt, lyrista ex eorum numero, qui citra vocem organo canebant. Sunt qui dicant Connam fuisse quendam extremae sortis hominem, qui devorato patrimonio pauperrimus fuerit. Callistratus apud Aristophanis interpretem ad hunc modum effert paroemiam, Κόννου θρῖον, id est Connae ficulnum folium, quod eo lusitare sit solitus. Aristophanes in Fucis : Σὲ μὲν ἡγοῦνται Κόννου ψῆφον, id est Te quidem Connae suffragium existimant, hoc est nihili ducunt.

Index Adagiorum