Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 112

I. 2Memorem mones, doctum doces, et similia.xii

Identidem in Plautinis ac Terentianis comoediis occurrit : Memorem mones [Capt., 191] et doctum doces. [Poen., 880] Idem pollet Graecanicum illud : Λαλεῖς πρὸς ἔχοντα τὴν ἐπιστήμην, id est Loqueris ei, qui ipse rem calleat, καὶ εἰδότι λέγεις, id est scienti narras. Plato in Hippia majore : Εἰδότι μὲν ἐρεῖς, ὦ Σώκρατες, [Hipp. mai., 301d] id est Haec scienti, Socrates, narrabis. Euripides in Hecuba :

Οὐ καινὸν εἶπας, εἰδόσι δ᾿ ὠνείδισας,

[Hec., 670] id est

Dixti novum nil, sed probe scientibus

Haec opprobrasti.

Homerus cum alias aliquoties tum Odysseae Ρ :

Γιγνώσκω, φρονέω, τά γε δὴ νοέοντι κελεύεις,

[Od., XVII, 281] id est

Et novi et teneo, jam narras ista scienti.

Idem Iliados Ψ de Nestore admonente filium :

Μυθεῖτ᾿ εἰς ἀγαθὰ φρονέων νοέοντι καὶ αὐτῷ,

[Il., XXIII, 305] id est

Dixit amico animo, licet haec per se sapienti.

M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum nono : Mirandum enim in modum Cn. noster Syllani regni similitudinem concupivit, εἰδόσι λέγω. [Att., IX, 7, 3]