II. 2. Σκύτη βλέπει. xix

Σκύτη βλέπει, id est, ut verbo verbum reddam, Tergora tuetur. Confine proximo, quo significabant quempiam prae se ferentem vultu, quod mali quippiam instare suspicaretur idque conjecturis aliquibus colligeret ; veluti si quis conspectis boum tergoribus bellum futurum colligeret, quod his integantur clipei. Citatur adagium ex Eupolidis fabula, cui tit. Chrysogenes :

Ἀτεχνῶς μὲν οὖν, τὸ λεγόμενον, σκύτη βλέπει,

id est

Plane, quod aiunt, obtuetur tergora.

Fortasse nec illud absurdum fuerit, hinc natum proverbium dicere, quod in clipeis barbaricae quaepiam et horrendae facies depingi sculpive solent barbarorum aut Cyclopum aut beluarum etiam, ut eam ob causam, qui truculento essent vultu, σκύτη βλέπειν dicerentur. Athenaeus libro tredecimo : Οὐ πολλά σε σωφρονήσαντος καὶ διδάξαντος σκύτη βλέπειν, id est Qui nihilo te fecit emendatiorem tantumque docuit torvum obtueri. Sentit enim discipulum a philosopho nihil aliud didicisse quam supercilium et vultus truculentiam. Quanquam hoc adagium in sua dumtaxat lingua gratiam habere potest. Aristophanes in Vespis :

Ἐγώ σε τήμερον βλέπειν σκύτη ποιήσω,

id est

Ego hoc quidem faxo die te tergora obtueri.

Index Adagiorum