II. 2. Mens est in tergoribus. xviii

Ὁ νοῦς ἐστιν ἐν τοῖς σκύτεσιν, id est Animus est in tergoribus. De sollicitis dictitari solitum, quique malum aliquod imminens timere videntur. Aristophanes in comoedia, cui titulus Pax :

Ἡμάρτομεν ταῦτ᾿, ἀλλὰ συγγνώμην ἔχε,

Ὁ νοῦς γὰρ ἡμῶν ἦν τότ᾿ ἐν τοῖς σκύτεσιν,

id est

Peccavimus quidem ista, sed veniam dabis,

Tum namque noster animus in coriis erat.

Metaphora sumpta est vel a loris, quibus caeduntur servi, nam haec e bubulis tergoribus secantur (unde Plautinum aenigma :

Ubi vivos homines mortui incursant boves)

vel a clipeis, qui bubulo corio solent obduci. Proinde congruet vel in eos, qui flagra metuunt, vel in hos, quos belli impendentis metus habet sollicitos. Non dissimile Terentianum illud ex Eunucho : Jandudum animus est in patinis ; item illud Aristophanicum in Vespis de homine litium avido :

Ὁ νοῦς πέταται νύκτα περὶ τὴν κλεψύδραν,

id est

At volitat animus nocte circa clepsydram.

Breviter, quacunque in re sumus intenti, in ea re dicimur esse.

Index Adagiorum