II. 2. Summis unguibus ingredi. xvi

Ἐπ᾿ ἄκρων ὀνύχων, id est Summis ungulis, metaphora proverbialis in eos, qui avidius auscultant. Nam ii solent semet in summos pedes erigere. Καὶ ἐπ᾿ ἄκρων ὀνύχων βαδίζων, id est summis ingrediens pedum unguibus, in fastuosos. Refertur adagium ab Aristophanis interprete ἐν Ἀχαρνεῦσι, putatque huc allusisse poetam, cum ait :

Εὐθὺς διὰ τοὺς στεφάνους ἐπ᾿ ἄκρων τῶν πυγιδίων ἐκάθησθε,

id est

Summis natibus mox residetis, animos addente corona,

id est efferimini vobisque placetis.

Index Adagiorum