II. 2. Boliti poenam. xiii

Βολίτου δίκην, id est Boliti poenam, dicunt, ubi quis de re frivola nihilique plectitur. Bolitus autem Graecis significat stercus quodvis, sed proprie bubulum. Porro Solon legem tulit, quae poenam minabatur etiam iis, qui bubulum stercus furto sustulissent. Huc allusit Aristophanes in Equitibus :

Τοῖς βολίτοις ἡττόμενος,

id est

Bubulis stercoribus victus.

Hesychius putat Graecis idem βολβίτον et βόλιτον, nisi quod prius illud Ionum sit peculiare ; idem indicat Etymologus : sic autem appellari bovis excrementa, quod liquidiora sint quam caeterorum animantium. Citat autem et Hipponactem, qui βολβίτον κασιγνήτην dixerit feminam, opinor, extreme contemptam, et βολίτινον velut e bubulo stercore conflatum. Cynulcus apud Athenaeum lib. XIII : Ἀλλὰ βολίτινον ἔχων θάτερον σκέλος, id est Sed e bubulo stercore conflatum habens alterum crus. In Phrysiorum agris videre est domos bolitinis parietibus, in aliis bubulum stercus ad ignis materiam siccari. Quin et hodie nostrates, quem insigniter contemnunt, βολίτον appellant.

Index Adagiorum