Adagiorum Chiliades

II. 2Aphya in ignem.xii

Ἀφύα ἐς πῦρ, id est Aphya ad ignem. Proverbium in ea, quae celeriter intereunt aut absumuntur, sive quae facile ac statim conficiuntur. Nam aphya piscis genus candidum, molle ac tenerum, quod admotum igni protinus decoquitur. Unde meretrices aliquot aphyas dictas indicat Athenaeus lib. XIII, quod essent candidae, graciles et oculis praegrandibus, talis enim apua. Frigitur autem in oleo ferventi, unde fertur et illud apud Graecos : Ἀφύων τιμὴ ἔλαιον, [Deipn.] id est Aphyarum honor oleum ; ac protinus ut contigerunt oleum fervens, jam decoctae sunt, adeo ut ilico cum oleo stridant statimque percoctae tollantur e patella. Hunc piscem Suidas scribit etiam ἀφρόν, id est spumam appellari, propter candorem, et ἔγγραυλιν, complura commemorans ejus genera. [Lex.] Athenaeus lib. septimo quibusdam et ἀφρύην dici, nimirum a spuma, et ob id Veneri sacrum, quod eam poetarum fabulae gignant e spuma maris. Idem eorum, quae supra diximus, Clearchum adducit auctorem, addens et ad hunc modum efferri paroemiam : Ἴδε πῦρ ἀφύα, [Deipn.] id est Aphya vidit ignem, quasi vidisse modo sufficiat ad decoctionem. Itaque si puella jam nubilis statim sponso viso incalescat, conveniet Ἴδε πῦρ ἀφῦα. Non dissimile ei, quod alibi recensuimus : Τὸν ἴππον εἰς πεδίον, id est Equum in planitiem .