II. 2. Coronam quidem gestans, caeterum siti perditus. xi

Στέφανον μὲν ἔχων, δίψῃ δ᾿ ἀπολωλώς, id est Coronam quidem gestans, caeterum siti perditus. In temulentum et lurconem apte torquebitur, quique obligurita re redactus sit ad inopiam. Aristophanes in Equitibus :

Ὥσπερ Κοννᾶς στέφανον μὲν ἔχων αὖον, δίψῃ δ᾿ ἀπολωλώς,

id est Quemadmodum Connas coronam quidem gestans aridam, verum siti perditus. Taxat autem Cratinum comicum tanquam ebriosum ac delirantem. Effertur adagium et ad hunc modum apud Diogenianum :

Δελφὸς ἀνὴρ στέφανον μὲν ἔχων, δίψῃ δ᾿ ἀπολωλώς,

id est

Vir Delphus cum portet serta, siti exanimatur.

Natum est a moribus Connae cujusdam. Is primum erat tibicen vinosus, atque in conviviis assidue coronatus potabat. Nam priscis mos erat in compotationibus coronas gestare. Deinde e tibicine factus est Olympionices atque in Olympiis saepe victor coronam tulit, unde Cratinus eum πολυστέφανον vocat ; alioqui pauperrimus neque tantillo ditior factus suis victoriis. Nihil enim habuisse fertur, praeter oleastrum.

Index Adagiorum