I. 2. Ululas Athenas. xi

Γλαῦκας εἰς Ἀθήνας, id est Ululas Athenas, subaudiendum portas aut mittis. Conveniet in stultos negotiatores, qui merces eo comportant, ubi per se magis abundant, ut si quis in Aegyptum frumentum, in Ciliciam crocum invectetVenustius fiet, si metaphora ad res animi transferatur, ut si quis doceat doctiorem, carmina mittit poetae, consilium det homini consultissimo. Cicero ad Torquatum : Sed rursus γλαῦκας εἰς Ἀθήνας,qui haec ad te. Idem ad fratrem : Et tibi versus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam mittam. Aristophanes ἐν Ὄρνισιν :

Τί φῇς ; τίς γλαῦκ᾿ Ἀθήναζ᾿ ἤγαγε;

id est

Quid ais ? quis, oro, vehit Athenas noctuam ?

Usurpat idem atque exponit Lucianus in Epistola ad Nigrinum. Porro paroemia inde fluxit, quod noctua in Attica plurima est ei regioni quasi peculiaris. Fertur autem versari in Laureo Atticae loco, ubi auri metalla sunt, unde et Laureoticae noctuae vocantur. Haec avis Atheniensium populo quondam erat gratissima ac Minervae sacra habebatur propter oculos caesios, quibus etiam in tenebris perspicit, quae vulgus avium non videt. Unde et auspicata consiliis credebatur, id quod indicat proverbium Γλαὺξ ἵπταται, id est Noctua volat. Dictum est et illud de Minerva, quod Atheniensium male consulta in bonum exitum verteret. Daemon autem apud Aristophanis interpretem existimat non ob id solum dici noctuas Athenas, quod Athenis noctuarum sit copia, sed quod in nummis etiam tum aureis tum argenteis Atheniensium noctua inscalpi soleat, una cum facie Minervae. Porro nummus is appellabatur τετράδραχμον, id est quatuor drachmarum, cum antea soliti fuissent uti numismatibus didrachmis, quorum insigne erat bos, unde etiam natum est proverbium illud Bos in lingua. Sunt qui tradant apud eosdem fuisse triobolum, quod et hemidrachmium appellant ; nam drachma senos obolos continet. Trioboli nomisma ex una parte Jovis effigiem habebat, ex altera noctuae. Proinde absurdum videbatur noctuam Athenas deportare, cum illic passim omnia noctuis abundarent. De nomismate Atheniensi testatur et Plutarchus in vita Lysandri, cum de servo meminit, qui domini sui furtum αἰνιγματικῶς indicans ait multas sub tegulis cubare noctuas, ostendens illic abditas pecunias noctuis insignitas.

Index Adagiorum