II. 2. Lusciniae nugis insidentes. iii

Ἀηδόνες λέσχαις ἐγκαθήμεναι, id est Lusciniae nugis insidentes. Proximum illud ad imperitos et tamen garrulos convenit, hoc ad eruditos, qui tamen immodice suo studio delectentur ; quod genus sunt poetae potissimum. Plaut. in Bacchid. ad puellam transtulit : Metuo, inquit, ne lusciniolae defuerit cantio. Quanquam in Graeco proverbio jocosa depravatio videtur inesse, ut pro λόχμαις dictum sit λέσχαις. Sumptum est autem ab incredibili canendi tum studio, tum arte, quae huic aviculae tribuitur, si quidem, ut narrat Plin. lib. X, cap. XXIX, diebus ac noctibus quindecim continuis citra intermissionem canit densante se frondium germine, multis nominibus admiratione digna avis : Primum tanta vox in tam parvo corpusculo, tam pertinax spiritus, deinde in una perfecta musicae scientia modulatus aeditur sonus et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur, revocatur, infuscatur exinopinato, interdum et secum ipsa murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. Breviter, omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus et non idem omnibus, sed suus cuique. Certant inter se palamque animosa contentio est. Victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente quam cantu. Maeditantur aliae juniores, versusque, quos imitentur, accipiunt. Audit discipula intentione magna et reddit, vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio et in docente quaedam reprehensio. Haec et alia nonnulla de lusciniarum cantu refert Plinius, quo diximus loco.

Index Adagiorum