II. 2. Hirundinum musea. ii

Χελιδόνων μουσεῖα, id est Hirundinum musea. Aristophanes in Ranis :

Ἐπιφυλλίδες ταῦτ᾿ ἔστι καὶ στωμύλματα,

Χελιδόνων μουσεῖα, λωβηταὶ τέχνης,

id est

Sunt ista folia et stulta blateramina,

Musea hirundinum, artis ac subversio.

Interpres admonet proverbium esse in impendio loquaces et obstreperos, hirundines enim inepto garritu plus taedii auditoribus adferre quam voluptatis. Est enim haec avis minime canora, sed molesto quodam stridore ; unde apud Pythagoricos loquacitatis symbolum esse meruit, cum vetant, ne quis hirundinem sub eodem habeat tecto . Apte dicetur in poetas indoctos, oratores loquaces magis quam eloquentes aut in coetum hominum inepte loquacium.

Index Adagiorum