I. 2. Oleo incendium restinguere. x

Ἐλαίῳ πῦρ σβεννύεις, id est Oleo restinguis incendium, dici solitum, ubi quis ea admovet remedia, quae malum magis ac magis exacerbent. Veluti si quis animi tristitiam foedis voluptatibus obruere conetur. Aut si quis offensum jurgiis et conviciis velit placare. Quod si dicatur εἰρωνικῶς, nihil differet a proximo. Huc respexit Lucianus in Timone, cum ait, si quem aspexerit incendio conflagrantem, pice atque oleo se velle restinguere.

Index Adagiorum