II. 1. Mitte in aquam. xcvii

Βάλλ᾿ ἐς ὕδωρ, id est Mitte in aquam, hoc est aufer e medio, dicitur vel in hominem, vel in rem exitio dignam. Tractum a supplicio quorundam, qui in profluentem aut mare praecipitabantur. Quae poena peculiaris erat parricidis apud Romanos. Unde philosophus in Timone jubet aurum abjici in mare, quod aliquando fecisse legitur Crates ille Thebanus. Horatius :

Vel nos in mare proximum,

Gemmas et lapides, aurum et inutile,

Summi materiam mali,

Mittamus, scelerum si bene poenitet.

Mihi non absurdum videtur, si referatur ad aquam clepsydrarum dispensandam, ut intelligas in jus trahendum, et ad proverbium, quod alio diximus loco, Ὑφ᾿ ὕδωρ ὁ πονηρός, id est Sub aquam malus . Effertur adagium etiam hoc pacto : Βάλλ᾿ εἰς ὄλεθρον, id est Abi in perniciem.

Index Adagiorum