II. 1. Mentam belli tempore neque serito, neque aedito. xcv

Μίνθην ἐν πολέμῳ μήτ᾿ ἔσθιε, μήτε φύτευε, id est

Mentam nec comedas, nec plantes tempore belli.

Aristoteles Problematum sectione vigesima statim initio refert hoc adagium, causam vestigans, unde dictum hoc in ora vulgi pervenerit. Arbitratur autem esse causam, quod menta corpori frigus adducat ; ejus rei argumentum esse, quod semen genitale minuat ; frigus autem adversari fortitudini atque audaciae, sicut ostendit sectionis decimae quartae ultimo problemate, cum ait eos, qui natura sint frigida, formidolosiores esse, contra qui calida, audaces. Potest et in eum sensum deflecti paroemia, ut admoneat, ne quid alieno tempore fiat, quod officiat, quemadmodum menta bellum inituris est inutilis.

Index Adagiorum