Adagiorum Chiliades

II. 1Ne malorum memineris.xciv

Μὴ μνησικακήσῃς, id est Ne malorum memoriam refrices. Thrasybulus, ubi civitatem Atheniensium triginta tyrannorum saevitia liberasset, plebiscitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. Quam malorum oblivionem Athenienses ἀμνηστίαν vocant. Auctor Valerius Maximus libro quarto Rerum memorabilium, titulo De animi moderatione. Meminit et M. Tullius in prima Philippica, his quidem verbis : In quo templo, quantum in me fuit, jeci fundamenta pacis, Atheniensiumque revocavi vetus exemplum, Graecum etiam verbum usurpavi, quod tum in sedandis discordiis usurpaverat civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui. [Phil.] Aristophanes in Pluto :

Μὴ μνησικακήσῃς, εἰ σὺ Φυλὴν κατέλαβες,

[Plut.] id est

Mala ne acta refrices, Phyla si capta est tibi.

Interpres inter alia tale quoddam commentum adscribit : Thrasybulus occupato loco quodam, cui nomen Phyla, triginta tyrannos sustulit ; post, ubi arrogantius quiddam dixisset, audisse μὴ μνησικακῆσαι (id est Ne malorum memoriam revoces), idque dictum in proverbium abiisse. Probus Aemilius refert post exactos tyrannos Thrasybulum hanc tulisse legem, ne quis de praeteritis actis accusaretur aut mulctaretur, eaque lex dicta est oblivionis. Idem socios volentes contra legem saevire in eos, cum quibus reditum erat in gratiam, publice cohibuit et legem latam confirmavit. Huic pro tantis meritis praemii loco data est corona ex duabus virgulis oleaginis, et hoc civili honore vir prudens contentus fuit. Admonet adagium non esse refricandam commemoratione praeteritorum malorum memoriam. Sunt autem apud Aristophanem verba Mercurii ad Carionem servum. Plato lib. De legibus IV : Φράσω γὰρ οὔτι μνησικακεῖν βουλόμενος ὑμῖν, [Leg.] id est Dicam certe, non autem quod velim praeteritorum malorum memoriam vobis refricare. Sumptum videtur ex Homero, apud quem aliquoties hic versus, nempe Iliados Ζ, Θ, Τ :

Ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ,

[Od., XIX, *] id est

Verum haec acta quidem, maesti licet, ire sinamus.

Hunc tanquam proverbialem subinde usurpat Tullius ad Atticum scribens. Eodem spectat et illud ejusdem Odyssae Θ :

Ἔπος δ᾿ εἴπερ τι βέβακται

Δεινόν, ἄφαρ τὸ φέροιεν ἀναρπάξασαι ἄελλαι,

[Od.] id est

Si dictum est verbum durius ullum,

Id procul abripiant venti per inane procellae.

Plutarchus Περὶ τῆς φιλαδελφίας Δεῖ ἐν ἀμνηστίᾳ τὴν ἡμέραν ἐκείνην τίθεσθαι, [De fraterno amore] id est Oportet eum diem oblivioni tradere. Erit hic usus proverbii, si juxta vulpinum illud consilium admonebimus aliquem, ne praeteritorum malorum memoria semet affligat, quandoquidem quod factum est, infectum fieri non potest. Lucianus in Caucaso : Ἐς δὲ τὸ αὔριον ταμιεύεσθαι τὸ μῖσος καὶ μνησικακεῖν, καὶ ἕωλόν τινα μνήμην διαφυλάττειν ἄπαγε, οὔτε θεοῖς πρέπον, οὔτε ἄλλως βασιλικόν, [Prom.] id est Caeterum in posterum diem reponere odium et malorum meminisse ac pridianam quandam memoriam reservare apage, neque diis dignum, neque alioqui regale.